|
LIBER IUDICUM
1 1 Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum
dicen tes: Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum
contra eum? . 2 Dixitque Dominus: Iudas ascendet: ecce tradidi
terram in manus eius . 3 Et ait Iudas Simeoni fratri suo: Ascende
mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in
sorte tua . Et abiit cum eo Simeon. 4 Ascenditque Iudas, et tradidit
Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec
decem milia virorum. 5 Inveneruntque Adonibezec in Bezec et
pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. 6
Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus
manuum eius ac pedum. 7 Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges,
amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum
reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus . Adduxeruntque eum in
Ierusalem, et ibi mortuus est. 8 Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem
ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio
civitatem. 9 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui
habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. 10 Pergensque Iuda
contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus
Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. 11 Atque inde
profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher
(id est civitas Litterarum). 12 Dixitque Chaleb: Qui percusserit
Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem . 13
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei
Axam filiam suam coniugem. 14 Quae cum veniret, incitavit eum, ut
peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb:
Quid habes? . 15 At illa respondit: Da mihi benedictionem; quia
terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis . Dedit ergo ei Chaleb
irriguum superius et irriguum inferius. 16 Filii autem Hobab Cinaei
cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in
desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum
Amalecitis. 17 Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt
simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem
anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). 18
Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum
terminis suis. 19 Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec
potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
20 Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea
tres filios Enac. 21 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non
expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in
Ierusalem usque in praesentem diem. 22 Domus quoque Ioseph ascendit
Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23 Nam, cum explorarent urbem, quae
prius Luza vocabatur, 24 viderunt custodes hominem egredientem de
civitate dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et
faciemus tecum misericordiam . 25 Qui cum ostendisset eis,
percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem
eius dimiserunt. 26 Qui dimissus abiit in terram Hetthim et
aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque
in praesentem diem. 27 Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach
cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum
viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. 28 Postquam autem
confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. 29
Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed
habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. 30 Zabulon non expulit
habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius
factusque est ei tributarius. 31 Aser quoque non expulit habitatores
Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; 32
habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non
expulit eum. 33 Nephthali non expulit habitatores Bethsames et
Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei
Bethsamitae et Bethanitae tributarii. 34 Artavitque Amorraeus filios
Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. 35
Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est
manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. 36 Fuit autem
terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora
loca.
2 1 Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait:
Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus
vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in
sempiternum, 2 ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus
terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem
meam. Cur hoc fecistis? 3 Quam ob rem nolui expellere eos a facie
vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam . 4 Cumque
loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt
vocem suam et fleverunt. 5 Et vocatum est nomen loci illius Bochim (id
est locus Flentium); immolaveruntque ibi hostias Domino. 6 Dimisit ergo
Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam,
ut obtinerent terram. 7 Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et
seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus
magnum Domini, quod fecerat cum Israel. 8 Mortuus est autem Iosue
filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; 9 et sepelierunt
eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a
septentrionali plaga montis Gaas. 10 Omnisque illa generatio
congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non
noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. 11 Feceruntque filii
Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim 12 ac dimiserunt
Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti
sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et
adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum 13 dimittentes
eum et servientes Baal et Astharoth. 14 Iratusque Dominus contra
Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et
vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere
adversariis suis; 15 sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini
erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer
afflicti sunt. 16 Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de
vastantium manibus; 17 sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum
diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi
fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria.
18 Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et
liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur
misericordia et audiebat gemitus afflictorum. 19 Postquam autem
mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant
patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non
dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare
consueverant. 20 Iratusque est furor Domini in Israel et ait: Quia
irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et
vocem meam audire contempsit, 21 et ego non expellam gentes, quas
dimisit Iosue et mortuus est; 22 ut in ipsis experiar Israel, utrum
custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum,
an non . 23 Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit
nec tradidit in manibus Iosue.
3 1 Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis
Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum, 2 ut discerent
certare cum hostibus generationes filiorum Israel, quae non habebant
consuetudinem proeliandi: 3 quinque satrapae Philisthinorum omnisque
Chananaeus et Sidonius atque Hevaeus, qui habitabat in monte Libano de
monte Baalhermon usque ad introitum Emath. 4 Dimisitque eos, ut in
ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat
patribus eorum per manum Moysi, an non. 5 Itaque filii Israel
habitaverunt in medio Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et
Hevaei et Iebusaei 6 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias
suas eorum filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum. 7 Feceruntque
filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui
servientes Baalim et Astharoth. 8 Iratusque Dominus contra Israel
tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei
octo annis. 9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem
et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb
minorem. 10 Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem
egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius
Chusanrasathaim regem Mesopotamiae, et praevaluit adversus eum. 11
Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius
Cenez. 12 Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu
Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum
in conspectu Domini. 13 Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec
abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum. 14
Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. 15 Et
clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod
filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera.
Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. 16 Fecitque
Aod sibi gladium ancipitem longitudinis palmae manus et accinctus est eo
subter vestem in dextro femore 17 obtulitque munera Eglon regi Moab.
Erat autem Eglon crassus nimis. 18 Cumque obtulisset ei munera,
dimisit socios, qui illa portaverant; 19 et reversus de Galgalis, ubi
erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex . Et
ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant.
20 Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo,
quod ipsi soli erat, dixitque: Verbum Dei habeo ad te . Qui statim
surrexit de throno. 21 Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam
de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius 22 tam valide, ut
capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur.
Nec eduxit gladium, sed ita, ut percusserat, reliquit in corpore;
statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. 23 Aod autem
egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se et obfirmavit sera.
24 Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas fores
cenaculi, dixerunt: Certe purgat alvum in aestivo cubiculo . 25
Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret,
tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra
mortuum. 26 Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit
locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira. 27 Et statim
insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel,
ipso in fronte gradiente. 28 Qui dixit ad eos: Sequimini me;
tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras .
Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt
in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, 29 sed percusserunt
Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes
viros. Nullus eorum evadere potuit. 30 Humiliatusque est Moab die illo
sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. 31 Post hunc fuit
Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthim sescentos viros stimulo
boum; et ipse quoque salvum fecit Israel.
4 1 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini
post mortem Aod, 2 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis
Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine
Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. 3 Clamaveruntque
filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per
viginti annos vehementer oppresserat eos. 4 Erat autem Debora
prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. 5 Et
sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim;
ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. 6 Quae misit et
vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum:
Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem
Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de
filiis Zabulon. 7 Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison
Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem
et tradam eum in manu tua . 8 Dixitque ad eam Barac: Si venis
mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam . 9 Quae dixit ad
eum: Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu
mulieris tradet Dominus Sisaram . Surrexit itaque Debora et perrexit
cum Barac in Cedes. 10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes,
ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
11 Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis
filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in
Saananim iuxta Cedes. 12 Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset
Barac filius Abinoem in montem Thabor, 13 et congregavit omnes
nongentos falcatos currus omnemque exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth
gentium ad torrentem Cison. 14 Dixitque Debora ad Barac: Surge: haec
est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse
ductor est tuus . Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia
pugnatorum cum eo. 15 Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus
eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in
tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret, 16 et Barac
persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et
omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. 17 Sisara autem
fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cinaei; erat enim pax
inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinaei. 18 Egressa igitur Iahel
in occursum Sisarae dixit ad eum: Intra ad me, domine mi; intra, ne
timeas . Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea panno, 19
dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio . Quae
aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. 20 Dixitque
Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi et, cum venerit aliquis
interrogans te et dicens: Numquid hic est aliquis?, respondebis: Nullus
est . 21 Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens
pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra
tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque
ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est. 22 Et
ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius
dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris . Qui cum
intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in
tempore eius. 23 Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan
coram filiis Israel, 24 qui crescebant cotidie et forti manu
opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum.
5 1 Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo
dicen tes: 2 Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se
obtulit populus, benedicite Domino! 3 Audite, reges, percipite
auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam
Domino, Deo Israel! 4 Domine, cum exires de Seir, incederes de
regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes
stillaverunt aquis; 5 montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie
Domini, Dei Israel. 6 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel
quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per
calles devios. 7 Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec
surgeres, Debora, surgeres mater in Israel. 8 Elegerunt deos
novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non
apparuerunt in quadraginta milibus Israel. 9 Cor meum diligit
principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite
Domino! 10 Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super
tapetia et ambulatis in via, loquimini. 11 Ad vocem eorum, qui
distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias
Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit
populus Domini ad portas. 12 Surge, surge, Debora; surge, surge et
loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili
Abinoem! 13 Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini
descendit pro eo in fortibus. 14 Ex Ephraim venerunt principes in
vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes
descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. 15 Duces
Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus
suis. In pagis Ruben magna consilia cordis. 16 Quare sedebas inter
caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae
investigationes cordis. 17 Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan
cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in
portibus morabatur. 18 Zabulon vero obtulit animam suam morti, et
Nephthali super excelsa regionis. 19 Venerunt reges et
pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas
Mageddo, praedam argenti non tulere! 20 De caelo dimicaverunt
stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. 21 Torrens Cison
traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima
mea, fortiter. 22 Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu
praecipiti fortium suorum. 23 Maledicite, Meroz, dixit angelus
Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium
Domini, in adiutorium Domini in fortibus. 24 Benedicta prae
mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei, prae mulieribus tabernaculi
benedicatur! 25 Aquam petenti lac dedit et in phiala principum
obtulit butyrum. 26 Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad
fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri
locum et tempus valide perforans. 27 Inter pedes eius ruit, cecidit,
iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat
exanimis. 28 Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per
cancellos: Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae
quadrigarum illius?. 29 Una sapientior ceteris uxoribus respondit
ei, et ipsa sibi repetit verba illius: 30 Certo nunc dividunt
inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes
diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas
discolores collo meo in praedam. 31 Sic pereant omnes inimici tui,
Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo
splendet . 32 Quievitque terra per quadraginta annos.
6 1 Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui
tradidit eos in manu Madian septem annis. 2 Et oppressi sunt valde ab
eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca.
3 Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique
orientalium nationum 4 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in
herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam
pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. 5
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et,
instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et
camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6 Humiliatusque est Israel
valde in conspectu Madian. 7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium
contra Madianitas. 8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est:
Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et
eduxi vos de domo servitutis 9 et liberavi de manu Aegyptiorum et
omnium inimicorum, qui affligebant vos, eiecique eos ad introitum vestrum
et tradidi vobis terram eorum. 10 Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne
timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire
vocem meam . 11 Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae
erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon
filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet
a Madian, 12 apparuit ei angelus Domini et ait: Dominus tecum, vir
fortis! . 13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, domine mi, si Dominus
nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia
eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: De Aegypto eduxit
nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian
. 14 Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua
et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te . 15 Qui
respondens ait: Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia
mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei . 16
Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum
. 17 Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum
quod tu sis, qui loquaris ad me; 18 ne recedas hinc, donec revertar ad
te portans oblationem et offerens tibi . Qui respondit: Ego
praestolabor adventum tuum . 19 Ingressus est itaque Gedeon et coxit
haedum et de farinae ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et
ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. 20
Cui dixit angelus Dei: Tolle carnes et panes azymos et pone super petram
illam et ius desuper funde . Cumque fecisset ita, 21 extendit angelus
Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et
azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes
consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. 22 Vidensque
Gedeon quod esset angelus Domini ait: Heu mihi, Domine Deus, quia vidi
angelum Domini facie ad faciem! . 23 Dixitque ei Dominus: Pax
tecum, ne timeas, non morieris! . 24 Aedificavit ergo ibi Gedeon
altare Domino vocavitque illud: Dominus pax ; usque in praesentem diem
adhuc est in Ephra filiorum Abiezer. 25 Nocte illa dixit Dominus ad
eum: Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem,
destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est,
succide; 26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae
huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum
super struem lignorum pali, quem succideris . 27 Assumptis igitur
Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus;
timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere
noluit, sed omnia nocte complevit. 28 Cumque surrexissent viri oppidi
eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum
alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. 29
Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? . Cumque perquirerent auctorem
facti, dictum est: Gedeon filius Ioas fecit haec omnia . 30 Et
dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram
Baal et succidit palum . 31 Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant
eum: Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro
Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui
destruxit aram eius . 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo
quod dicebatur: Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius
. 33 Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati
sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel.
34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina convocavit
domum Abiezer, ut sequeretur. 35 Misitque nuntios in universum
Manassen, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon
et Nephthali, qui occurrerunt ei. 36 Dixitque Gedeon ad Deum: Si
salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, 37 ponam vellus
lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas,
sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel . 38
Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore
complevit. 39 Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus
contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut
solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens . 40 Fecitque
Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros
in omni terra.
7 1 Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis
populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant
autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh. 2
Dixitque Dominus ad Gedeon: Maior tecum est populus, quam ut tradatur
Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: Meis
viribus liberatus sum. 3 Loquere ad populum et, cunctis audientibus,
praedica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte
Gelboe . Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum
decem milia remanserunt. 4 Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus
multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi
ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur . 5
Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua
lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui
autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt . 6 Fuit
itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti
viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 7 Et ait
Dominus ad Gedeon: In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo
vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur
in locum suum . 8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem
reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos
viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle. 9 Eadem
nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende in castra, quia tradidi ea
in manu tua. 10 Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer
tuus. 11 Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus
tuae, et securior ad hostium castra descendes . Descendit ergo ipse et
Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. 12
Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle
ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena,
quae iacet in litoribus maris. 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat
aliquis somnium proximo suo et dicebat: Ecce vidi somnium, et videbatur
mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra
descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque
subvertit et terrae funditus coaequavit . 14 Respondit is, cui
loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri
Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius
. 15 Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit
et reversus ad castra Israel ait: Surgite, tradidit enim Dominus in
manus vestras castra Madian . 16 Divisitque trecentos viros in tres
partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in
medio lagoenarum 17 et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc
facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini.
18 Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum
sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: Domino
et Gedeoni! . 19 Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant
cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae,
cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere
et conterere lagoenas. 20 Cumque in tribus personarent turmis et
hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris
sonantes tubas clamaveruntque: Gladius Domino et Gedeoni! , 21
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia
itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt. 22
Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus
gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque
Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath. 23 Convocati
autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur
Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens:
Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque
Iordanem . Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque
Iordanem. 25 Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb
interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti
sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta
Iordanis.
8 1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod nobis
facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian?
, iurgantes fortiter et prope vim inferentes. 2 Quibus ille
respondit: Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior
est racemus Ephraim vindemiis Abiezer? 3 In manus vestras Deus
tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos
fecistis? . Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo
tumebant contra eum. 4 Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit
eum cum trecentis viris, qui secum erant et prae lassitudine fugientes
persequi vix poterant. 5 Dixitque ad viros Succoth: Date, obsecro,
panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee
et Salmana reges Madian . 6 Responderunt principes Succoth:
Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus
exercitui tuo panes? . 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit
Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum
spinis deserti et tribulis . 8 Et inde conscendens venit in Phanuel
locutusque est ad viros eius loci similia. Cui et illi responderunt, sicut
responderant viri Succoth. 9 Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero
in pace, destruam turrim hanc. 10 Zebee autem et Salmana requiescebant
in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui
remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti
milibus bellatorum educentium gladium. 11 Ascendensque Gedeon per viam
eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa,
percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur.
12 Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos
reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum. 13
Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares, 14
apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum
et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros. 15
Venitque ad viros Succoth et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus
exprobrastis mihi dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus
tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes? . 16 Tulit
ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos; et trituravit cum
eis viros Succoth. 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis
habitatoribus civitatis. 18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales
fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? . Qui responderunt: Similes
tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis . 19 Quibus ille ait:
Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, si servassetis eos,
non vos occiderem! . 20 Dixitque Iether primogenito suo: Surge et
interfice eos! . Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer
erat. 21 Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge et irrue in nos,
quia iuxta aetatem robur est hominis . Surrexit Gedeon et interfecit
Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata
erant. 22 Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: Dominare nostri, tu et
filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian .
23 Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos
filius meus, sed dominabitur Dominus . 24 Dixitque ad eos: Unam
petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua .
Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. 25 Qui responderunt:
Libentissime dabimus . Expandentesque super terram pallium proiecerunt
in eo unusquisque anulum de praeda sua. 26 Et fuit pondus postulatorum
anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et
vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et praeter
torques camelorum. 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in
civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est
Gedeoni et omni domui eius in ruinam. 28 Humiliatus est autem Madian
coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit
terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. 29 Abiit itaque
Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua; 30 habuitque Gedeon
septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius, eo quod multas
haberet uxores. 31 Concubina quoque illius, quam habebat in Sichem,
genuit ei filium, cui ipse nomen imposuit Abimelech. 32 Mortuusque est
Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas
patris sui in Ephra filiorum Abiezer. 33 Postquam autem mortuus est
Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi
Baalberith in deum. 34 Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit
eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum, 35 nec fecerunt
misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quae fecerat
Israeli.
9 1 Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres
matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris
suae dicens: 2 Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est
melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an
ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro
vestra sum . 3 Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes
viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post
Abimelech dicentes: Frater noster est . 4 Dederuntque illi
septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo
viros inopes et vagos, secutique sunt eum. 5 Et venit in domum patris
sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super
lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia
absconditus erat. 6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem et
universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta
quercum, quae stabat in Sichem. 7 Quod cum nuntiatum esset Ioatham,
ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et
dixit: Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna,
ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: Impera nobis. 9 Quae
respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii
honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?. 10
Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni et super nos regnum
accipe. 11 Quae respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem
meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?. 12
Locuta quoque sunt ligna ad vitem: Veni et impera nobis. 13 Quae
respondit: Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et
homines, et super ligna cetera commoveri?. 14 Dixeruntque omnia ligna
ad rhamnum: Veni et impera super nos. 15 Quae respondit eis: Si
vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin
autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!.
16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos
regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et
reddidistis vicem beneficiis eius, 17 qui pugnavit pro vobis et animam
suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, 18 qui nunc
surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius
septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech
filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit;
19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius
hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis. 20 Sin autem
perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et
domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et
devoret Abimelech! . 21 Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in
Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui. 22 Regnavit itaque
Abimelech super Israel tribus annis. 23 Misitque Deus spiritum
pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra
eum, 24 ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et
effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros
Sichimorum, qui eum adiuverant. 25 Posueruntque insidias adversus eum
in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus
praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech. 26 Venit autem Gaal filius
Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt
habitatores Sichem in eo. 27 Egressi in agros vindemiaverunt vineas
uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei
sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, 28 clamante Gaal
filio Ebed: Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei?
Numquid non est filius Ierobbaal et Zebul praefectus eius? Servite viris
Hemmor patris Sichem! Cur serviemus ei? 29 Utinam daret aliquis
populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei:
Congrega exercitus multitudinem et veni . 30 Zebul princeps civitatis,
auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde 31 et misit clam
ad Abimelech nuntios dicens: Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum
fratribus suis et excitant adversum te civitatem. 32 Surge itaque
nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro. 33 Et primo mane,
oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum
populo suo, fac ei, quod potueris . 34 Surrexit itaque Abimelech cum
omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor
locis. 35 Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu
portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de
insidiarum loco. 36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul:
Ecce de montibus multitudo descendit . Cui ille respondit: Umbras
montium vides quasi homines . 37 Rursumque Gaal ait: Ecce populus
de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus
Augurum . 38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris:
Quis est Abimelech, ut serviamus ei?. Nonne iste est populus, quem
despiciebas? Egredere et pugna contra eum . 39 Abiit ergo Gaal,
spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. 40 Qui
persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad
portam civitatis. 41 Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et
fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari. 42
Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset
Abimelech, 43 tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens
insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate,
surrexit et percussit eos. 44 Irruensque cum cuneo suo obsedit
ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum
adversarios percusserunt. 45 Porro Abimelech omni illo die oppugnabat
urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa, ita
ut sal in ea dispergeret. 46 Quod cum audissent, qui habitabant in
turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei
Foederis). 47 Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum
pariter conglobatos, 48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo
et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero
dixit ad socios: Quod me viditis facere, cito facite . 49 Igitur
certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos
circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne
omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres,
habitatores turris Sichem. 50 Abimelech autem inde proficiscens venit
ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit. 51 Erat autem turris
fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et
omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum
stantes per propugnacula. 52 Accedensque Abimelech iuxta turrim
pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur. 53
Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti
Abimelech et confregit cerebrum eius. 54 Qui vocavit cito armigerum
suum et ait ad eum: Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur
quod a femina interfectus sim . Qui transfodit eum. 55 Illoque
mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. 56
Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum,
interfectis septuaginta fratribus suis. 57 Sichimitis quoque, quod
operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii
Ierobbaal.
10
1 Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola
fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis
Ephraim. 2 Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac
sepultus est in Samir. 3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit
Israel per viginti et duos annos 4 habens triginta filios sedentes
super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae
appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem,
in terra Galaad. 5 Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon. 6
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in
conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac
Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et
non colebant eum. 7 Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim
et filiorum Ammon. 8 Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos
decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra
Amorraei in Galaad; 9 in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad
pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque
est Israel nimis. 10 Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt:
Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim
. 11 Quibus locutus est Dominus: Numquid non Aegyptii et Amorraei
filiique Ammon et Philisthim, 12 Sidonii quoque et Amalec et Madian
oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? 13 Et
tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra
vos liberem. 14 Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos
liberent in tempore angustiae! . 15 Dixeruntque filii Israel ad
Dominum: Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc
libera nos . 16 Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum
idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis
Israel. 17 Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria;
contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. 18
Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: Qui
primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum
Galaad .
11 1 Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis
mulieris, quem genuit Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua
suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes:
Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre
generatus es . 3 Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra
Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo. 4 In
illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. 5 Quibus acriter
instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium
sui Iephte de terra Tob. 6 Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps
noster, et pugnemus contra filios Ammon . 7 Quibus ille respondit:
Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc
venistis ad me necessitate compulsi . 8 Dixeruntque principes Galaad
ad Iephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris
nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in
Galaad . 9 Iephte quoque dixit eis: Si revocatis me, ut pugnem pro
vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego
ero princeps vester . 10 Qui responderunt ei: Dominus, qui haec
audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus
. 11 Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis
populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram
Domino in Maspha. 12 Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon,
qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra
me, ut invaderes terram meam? . 13 Quibus ille respondit: Quia
tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon
usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam . 14
Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon:
15 Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram
filiorum Ammon. 16 Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit
Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; 17
misitque nuntios ad regem Edom dicens: Dimitte, ut transeam per terram
tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem
Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in
Cades 18 et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et
terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus
est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium
est terrae Moab. 19 Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem
Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: Dimitte, ut transeam per terram
tuam usque ad locum meum. 20 Qui et ipse Israel verbis diffidens non
dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato,
egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat. 21 Tradiditque
eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et
possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, 22
universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad
Iordanem. 23 Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram
populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius? 24 Nonne ea,
quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae
autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem.
25 Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus
est contra Israel et pugnavit contra eum? 26 Quando habitabat in
Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis
civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil
super hac repetitione tentastis? 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu
contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter
huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon . 28 Noluitque
acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios
mandaverat. 29 Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et
pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios
Ammon. 30 Votum autem vovit Domino dicens: Si tradideris filios
Ammon in manus meas, 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus
domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum
holocaustum offeram Domino . 32 Transivitque Iephte ad filios Ammon,
ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius. 33
Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et
usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a
filiis Israel. 34 Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit
unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
35 Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: Heu, filia mi, incurvans
incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad
Dominum et aliud facere non potero . 36 Cui illa respondit: Pater
mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es,
concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis
Ammon . 37 Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi praesta, quod
deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam
virginitatem meam cum sodalibus meis . 38 Cui ille respondit: Vade!
. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis,
flebat virginitatem suam in montibus. 39 Expletisque duobus mensibus,
reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non
cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata
est, 40 ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et
plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.
12 1 Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem,
et dixerunt ad Iephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare
nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te
. 2 Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo
contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium,
et facere noluistis. 3 Quod cernens posui in manibus meis animam meam
transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid
commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium? . 4 Vocatis
itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim.
Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivi de Ephraim
estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse . 5 Occupaveruntque
Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque
venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: Obsecro, ut me
transire permittatis , dicebant ei Galaaditae: Numquid Ephrathaeus es?
. Quo dicente: Non sum , 6 interrogabant eum: Dic ergo:
Scibboleth (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: Sibboleth ,
illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso
Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta
duo milia. 7 Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus
est ac sepultus in civitate sua in Galaad. 8 Post hunc iudicavit Israel
Abesan de Bethlehem. 9 Qui habuit triginta filios et totidem filias
emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores
forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; 10 mortuusque est ac
sepultus in Bethlehem. 11 Cui successit Ahialon Zabulonites et
iudicavit Israel decem annis; 12 mortuusque est ac sepultus in Ahialon
terrae Zabulon. 13 Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel
Pharathonites. 14 Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis
nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel
octo annis; 15 mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim
in monte Amalecite.
13 1 Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini,
qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. 2 Erat
autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem
sterilem. 3 Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Ecce
sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. 4 Cave
ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, 5 quia
ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit
enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel
de manu Philisthinorum . 6 Quae cum venisset ad maritum, dixit ei:
Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis
nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi
indicavit. 7 Et dixit mihi: Ecce concipies et paries filium; cave, ne
vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer
nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae . 8 Oravit
itaque Manue Dominum et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti,
veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus
est . 9 Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus
Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum
ea. 10 Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei
dicens: Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me . 11 Qui
surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: Tu es,
qui locutus es mulieri? . Et ille respondit: Ego sum . 12 Cui
Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum
observare et facere debemus? . 13 Dixitque angelus Domini ad Manue:
Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; 14 et, quidquid
ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur
immundo et, quod ei praecepi, custodiat . 15 Dixitque Manue ad angelum
Domini: Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris .
16 Cui respondit angelus Domini: Si me retines, non comedam panes
tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino . Et nesciebat
Manue quod angelus Domini esset. 17 Dixitque ad eum: Quod est tibi
nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? . 18 Cui ille
respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? . 19 Tulit
itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram
offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur.
20 Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in
flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni
ceciderunt in terram; 21 et ultra non eis apparuit angelus Domini.
Statimque intellexit Manue angelum esse Domini 22 et dixit ad uxorem
suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum . 23 Cui respondit mulier:
Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et
oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia
dixisset . 24 Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson.
Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 Coepitque spiritus Domini
impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol.
14 1 Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulie rem de
filiabus Philisthim 2 ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens:
Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi
accipiatis uxorem . 3 Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non
est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis
accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt? . Dixitque Samson
ad patrem suum: Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis . 4
Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret
occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur
Israeli. 5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna.
Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et
occurrit ei. 6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit
leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu;
et hoc patri et matri noluit indicare. 7 Descenditque et locutus est
mulieri, quae placuerat oculis eius. 8 Et post aliquot dies revertens,
ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis; et ecce examen
apum in corpore leonis erat ac favus mellis. 9 Quem, cum sumpsisset in
manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis
partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de
corpore leonis assumpserat. 10 Descendit itaque pater eius ad mulierem,
et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant. 11
Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta,
qui essent cum eo. 12 Quibus locutus est Samson: Proponam vobis
problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis
triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; 13 sin autem non
potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri
vestes mutatorias . Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus
. 14 Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti est
egressa dulcedo . Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
15 Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire
viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si
facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos
vocastis ad nuptias, ut spoliaretis? . 16 Quae fundebat apud Samson
lacrimas et querebatur dicens: Odisti me et non diligis; idcirco
problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere . At
ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?
. 17 Septem igitur diebus convivii flebat apud eum; tandemque die
septimo, cum ei molesta esset, exposuit. Quae statim indicavit civibus
suis, 18 et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum:
Quid dulcius melle, et quid leone fortius? . Qui ait ad eos:
Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam
. 19 Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et
percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui
problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. 20
Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius, qui erat
pronubus.
15 1 Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis
instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum
de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius 2
dicens: Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed
habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor .
3 Dixitque eis Samson: Hac vice non erit culpa in me contra
Philisthaeos, cum faciam eis mala . 4 Perrexitque et cepit trecentas
vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas
in medio binarum caudarum; 5 facibusque igne succensis, dimisit vulpes
in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in
stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma
consumeret. 6 Dixeruntque Philisthim: Quis fecit hanc rem? . Quibus
dictum est: Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri
tradidit, haec operatus est . Ascenderuntque Philisthim et combusserunt
tam mulierem quam patrem eius. 7 Quibus ait Samson: Si talia
facitis, utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam . 8
Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in
spelunca petrae Etam. 9 Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae
castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus.
10 Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: Cur ascendistis adversum
nos? . Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae
in nos operatus est . 11 Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda
ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthim
imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti? . Quibus ille ait:
Sicut fecerunt mihi, feci eis . 12 Ligare, inquiunt, te venimus et
tradere in manus Philisthinorum . Iurate, respondit, mihi quod non me
occidatis . 13 Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus .
Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. 14
Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei,
irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina
consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et
soluta. 15 Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in
ea mille viros 16 et ait: In maxilla asini acervum feci ex
eis! In mandibula asini percussi mille viros! . 17 Cumque haec
canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci
illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae). 18
Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: Tu dedisti in manu servi
tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in
manus incircumcisorum . 19 Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et
egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires
recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui
est in Lehi usque in praesentem diem. 20 Iudicavitque Israel in diebus
Philisthim viginti annis.
16 1 Abiit Samson in Gazam et vidit ibi meretricem mulie rem
ingressusque est ad eam. 2 Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem
Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem
nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. 3
Dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens
apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et evellit eas cum sera,
impositasque umeris portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. 4
Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec et vocabatur
Dalila. 5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt:
Decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem, et
quomodo eum superare valeamus et vinctum humiliare; quod si feceris,
dabimus tibi singuli mille centum argenteos . 6 Locuta est ergo Dalila
ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid
sit, quo ligatus humilieris . 7 Cui respondit Samson: Si septem
nerviceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero,
deficiam eroque ut ceteri homines . 8 Attuleruntque ad eam satrapae
Philisthinorum septem funes, ut dixerat; quibus vinxit eum, 9
latentibus apud se insidiis in cubiculo. Clamavitque ad eum: Philisthim
super te, Samson! . Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de
stuppa tortum, cum odorem ignis acceperit; et non est cognitum in quo
esset fortitudo eius. 10 Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi
et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas . 11
Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt
in opere, infirmus ero et aliorum hominum similis . 12 Quibus rursum
Dalila vinxit eum et clamavit: Philisthim super te, Samson! , in
cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula brachiorum quasi fila
telarum. 13 Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me et
falsum loqueris? Ostende quo vinciri debeas . Cui respondit Samson: Si
septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris,
deficiam eroque ut ceteri homines . 14 Quae cum dormire eum fecisset
et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo
fixisset, dixit ad eum: Philisthim super te, Samson! . Qui consurgens
de somno extraxit paxillum cum navicula et licio. 15 Dixitque ad eum
Dalila: Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum? Per
tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima
fortitudo . 16 Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum
urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. 17 Tunc
aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: Novacula numquam ascendit super
caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si
rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut
ceteri homines . 18 Videns illa quod confessus ei esset omnem animum
suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: Ascendite adhuc
semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum . Qui ascenderunt, assumpta
pecunia, quam promiserant. 19 At illa dormire eum fecit super genua
sua vocavitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit
humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit. 20 Dixitque:
Philisthim super te, Samson! . Qui de somno consurgens dixit in animo
suo: Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam , nesciens quod Dominus
recessisset ab eo. 21 Quem cum apprehendissent Philisthim, statim
eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum duabus catenis aeneis et
clausum in carcere molere fecerunt. 22 Iamque capilli eius renasci
coeperant, postquam rasi sunt. 23 Principes autem Philisthinorum
convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et
epularentur dicentes: Tradidit deus noster in manus
nostras inimicum nostrum Samson . 24 Quem etiam populus videns
laudabat deum suum eademque dicebat: Tradidit deus noster in manus
nostras adversarium nostrum, qui vastavit terram nostram et
occidit plurimos nostrum . 25 Cum enim iam hilariores essent,
postulaverunt, ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de
carcere ludebat ante eos; feceruntque eum stare inter duas columnas.
26 Qui dixit puero tenenti manum suam: Dimitte me, ut tangam
columnas, quibus imminet domus, et recliner super eas et paululum
requiescam . 27 Domus autem plena erat virorum ac mulierum; et erant
ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto circiter tria milia
utriusque sexus spectabant ludentem Samson. 28 At ille invocavit
Dominum dicens: Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice
fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno
duorum luminum meorum! . 29 Et tangens ambas columnas medias, quibus
innitebatur domus, obnixusque contra alteram earum dextera et contra
alteram laeva 30 ait: Moriatur anima mea cum Philisthim! .
Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et
ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque plures interfecit moriens,
quam ante vivus occiderat. 31 Descendentes autem fratres eius et
universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et
Esthaol in sepulcro patris sui Manue; iudicavitque Israel viginti
annis.
17 1 Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, 2 qui
dixit matri suae: Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super
quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli .
Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino! . 3 Reddidit
ergo eos matri suae, quae dixit ei: Consecravi et vovi argentum hoc
Domino: de manu mea suscipiat pro filio meo, ut faciat sculptile atque
conflatile. Et nunc trado illud tibi . 4 Reddiditque eos matri suae,
quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis
sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, 5 qui aediculam
Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum
manum, et factus est ei sacerdos. 6 In diebus illis non erat rex in
Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. 7
Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque
ipse Levites et habitabat ibi ut advena. 8 Egressusque de civitate
Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque
iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, 9
interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de
Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse
perspexero . 10 Dixitque Michas: Mane apud me et esto mihi parens
ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium
apparatum et quae ad victum sunt necessaria . 11 Acquievit et mansit
apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis. 12 Implevitque Michas
manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se, 13 nunc scio,
dicens, quod benefaciet mihi Dominus habenti levitici generis sacerdotem
.
18 1 In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere
bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter
ceteras tribus sortem non acceperat. 2 Miserunt igitur filii Dan
stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut
explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: Ite et
considerate terram . Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum
Michae, pernoctaverunt ibi. 3 Cum essent prope domum Michae,
agnoscentes vocem adulescentis Levitae declinaverant illuc dicentes ad
eum: Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire
voluisti? . 4 Qui respondit eis: Haec et haec praestitit mihi
Michas et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos . 5 Rogaveruntque
eum, ut consuleret Deum, ut scire possent an prospero itinere pergerent,
et res haberet effectum. 6 Qui respondit eis: Ite cum pace; Dominus
respicit viam vestram et iter, quo pergitis . 7 Euntes itaque quinque
viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore
iuxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo eis penitus
resistente, magnarumque opum et procul a Sidoniis neque in societate cum
Syria. 8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid
egissent sciscitantibus, responderunt: 9 Surgite, et ascendamus
adversus eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem, et vos
neglegetis? Nolite cessare; eamus et possideamus eam. 10 Intrabimus ad
securos in regionem latissimam; tradetque nobis Deus locum, in quo nullius
rei est penuria eorum, quae sunt in terra . 11 Profecti igitur sunt de
cognatione Dan, de Saraa et Esthaol, sescenti viri accincti armis
bellicis. 12 Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae,
qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum
Cariathiarim. 13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque
venissent usque ad domum Michae, 14 dixerunt quinque viri, qui prius
missi fuerant ad considerandam terram Lais, fratribus suis: Nostis quod
in domibus istis sit ephod et theraphim et sculptile atque conflatile?
Videte quid vobis placeat, ut faciatis . 15 Et, cum paululum
declinassent, ingressi sunt domum adulescentis Levitae, domum Michae,
salutaveruntque eum verbis pacificis. 16 Sescenti autem viri, ita ut
erant armati, stabant ante ostium. 17 At illi, qui ingressi fuerant
domum iuvenis, sculptile et ephod et theraphim atque conflatile tulerunt;
et sacerdos stabat ante ostium et sescenti viri armati. 18 Tulerunt
igitur, qui intraverant domum, sculptile, ephod et theraphim atque
conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis? . 19 Cui
responderunt: Tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum, ut
habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in
domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel? . 20 Et
gavisus est sacerdos tulitque ephod et theraphim ac sculptile et profectus
est in medio populi. 21 Qui cum pergerent et ante se ire fecissent
parvulos et iumenta et omne, quod erat pretiosum, 22 iamque a domo
Michae essent procul, viri, qui habitabant in aedibus prope domum Michae,
convocati secuti sunt filios Dan 23 et post tergum clamare coeperunt.
Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? Cur
concurritis? . 24 Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci,
tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: Quid tibi est?
. 25 Dixeruntque ei filii Dan: Cave, ne ultra loquaris ad nos, et
irruant in te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas .
26 Et sic, coepto itinere, perrexerunt. Videns autem Michas quod
fortiores se essent, reversus est in domum suam. 27 Sescenti autem viri
tulerunt, quod Michas fecerat, et sacerdotem eius veneruntque in Lais ad
populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii
urbemque incendio tradiderunt, 28 nullo penitus ferente praesidium, eo
quod procul habitarent a Sidone neque cum Syria haberent quidquam
societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam
rursum exstruentes habitaverunt in ea, 29 vocato nomine civitatis Dan
iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais
dicebatur. 30 Posueruntque sibi sculptile; et Ionathan filius Gersam
filii Moysi ac filii eius sacerdotes erant in tribu Dan usque ad diem
captivitatis terrae; 31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore,
quo fuit domus Dei in Silo.
19 In diebus illis non erat rex in Israel. 1 Fuit quidam
vir Levi tes habitans ut advena in extrema parte montis Ephraim, qui
accepit concubinam de Bethlehem Iudae. 2 Quae irritata reversa est in
domum patris sui in Bethlehem mansitque apud eum quattuor mensibus. 3
Secutusque est eam vir suus volens loqui ad cor eius et secum reducere
habens in comitatu puerum et duos asinos. Quae suscepit eum et introduxit
in domum patris sui. Quem cum socer eius vidisset, occurrit ei laetus
4 et retinuit hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus
comedens cum eo et bibens familiariter. 5 Die autem quarto, cum de
nocte consurrexissent, et ille proficisci vellet, socer ait ad eum:
Gusta prius pauxillum panis et conforta cor tuum et sic proficisceris .
6 Sederuntque ambo simul et comederunt ac biberunt. Dixitque pater
puellae ad generum suum: Quaeso te, ut hodie hic maneas, pariterque
laetemur . 7 At ille consurgens coepit velle proficisci. Et
nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere. 8 Mane
autem facto, quinta die parabat Levites iter; cui socer rursum: Oro te,
inquit, ut confortes cor tuum. Et tardabant, donec declinaret dies; et
ambo comederunt simul. 9 Surrexitque adulescens, ut pergeret cum uxore
sua et puero. Cui rursum locutus est socer eius pater puellae: Considera
quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum; manete apud
me etiam hodie, pernocta hic et esto laeto animo, et cras mane
proficiscemini, ut vadas in domum tuam . 10 Noluit gener acquiescere
sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est
Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. 11 Iamque
aderant iuxta Iebus, et dies mutabatur in noctem; dixitque puer ad dominum
suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebusaeorum et maneamus in ea
. 12 Cui respondit dominus: Non ingrediamur oppidum gentis alienae,
quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa . 13
Dixitque puero suo: Veni, accedamus ad unum de locis et manebimus in
Gabaa aut Rama . 14 Transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant
iter; occubuitque eis sol iuxta Gabaa, quae est in tribu Beniamin. 15
Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in
platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. 16 Et ecce
apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere, qui et ipse
erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa; homines autem loci
illius erant de tribu Beniamin. 17 Elevatisque oculis, vidit senex
sedentem hominem viatorem in platea civitatis et dixit ad eum: Unde
venis et quo vadis? . 18 Qui respondit ei: Profecti sumus de
Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis
Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam,
nullusque sub tectum suum me vult recipere 19 habentem paleas et
pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus
et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio .
20 Cui respondit senex: Pax tecum sit! Ego praebebo omnia, quae
necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas . 21
Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac,
postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. 22 Illis laeto
corde epulantibus, venerunt viri civitatis illius filii Belial et
circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum
domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut
abutamur eo . 23 Egressusque est ad eos senex et ait: Nolite,
fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum,
et cessate ab hac stultitia. 24 Habeo filiam virginem, et hic homo
habet concubinam; educam eas ad vos, ut humilietis eas et faciatis eis,
quod vobis placuerit; tantum, obsecro, ne scelus hoc operemini in virum .
25 Nolebant acquiescere sermonibus eius; quod cernens homo apprehendit
et eduxit ad eos concubinam suam. Qua cum abusi essent et tota nocte ei
illusissent, dimiserunt eam mane. 26 At mulier, recedentibus tenebris,
venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. 27
Mane facto surrexit homo et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam; et
ecce concubina eius iacebat ante ostium, sparsis in limine manibus. 28
Cui ille loquebatur: Surge, ut ambulemus . Qua nihil respondente,
intellegens quod erat mortua, tulit eam et imposuit asino; reversusque est
in domum suam. 29 Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et
cadaver uxoris secundum ossa sua in duodecim partes ac frusta concidens
misit in omnes terminos Israel. 30 Quod cum vidissent singuli,
conclamabant: Numquam res talis facta et visa est in Israel ex eo die,
quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus! .
Praeceperat enim viris, quos miserat, dicens: Haec dicite omni viro
Israel: Si factum est quidquam tale ex die, quo ascenderunt filii Israel
de terra Aegypti, usque ad praesentem diem? Attendite ad hoc, consiliamini
et decernite quid facto opus sit!.
20 1 Egressi sunt itaque omnes fi lii Israel et pariter congrega
ti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in
Maspha. 2 Omnisque populi anguli et cunctae tribus Israel in ecclesiam
populi Dei convenerunt: quadringenta milia peditum pugnatorum. 3 Nec
latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha.
Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus
perpetratum esset, 4 respondit: Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea
illucque diverti. 5 Et ecce homines civitatis illius circumdederunt
nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam
incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. 6 Quam
arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis
Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel. 7 Adestis omnes,
filii Israel: decernite quid facere debeatis . 8 Stansque omnis
populus quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in
tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, 9 sed hoc contra
Gabaa in commune faciemus secundum sortem: 10 decem viri eligantur e
centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem
milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant
Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur . 11 Convenitque universus
Israel ad civitatem quasi unus homo, eadem mente unoque consilio, 12
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: Quale nefas
in vobis repertum est! 13 Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui
hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel
. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, 14
sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut
illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent.
15 Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus
Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti
erant viri fortissimi. 16 In universo hoc populo erant septingenti
viri electi, qui sinistra pro dextra utebantur et sic fundis lapides ad
certum iaciebant, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in
alteram partem ictus lapidis deferretur. 17 Virorum quoque Israel,
absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium
gladios et paratorum ad pugnam. 18 Qui surgentes venerunt in Bethel
consulueruntque Deum atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro
princeps certaminis contra filios Beniamin? . Quibus respondit Dominus:
Iuda ascendet primus . 19 Statimque filii Israel surgentes mane
castrametati sunt contra Gabaa; 20 et inde procedentes ad pugnam
contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt. 21 Egressique filii
Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia
viros. 22 Rursum filii Israel confortati in eodem loco, in quo prius
certaverant, aciem direxerunt, 23 ita tamen ut prius ascenderent et
flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent:
Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos,
an non? . Quibus ille respondit: Ascendite ad eos . 24 Cumque
filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent,
25 eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem
et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. 26 Quam ob rem
omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes
flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et
obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas 27 et super statu suo
interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei, 28 et Phinees
filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum
atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin
fratres nostros, an quiescere? . Quibus ait Dominus: Ascendite, cras
enim tradam eos in manus vestras . 29 Posueruntque filii Israel
insidias per circuitum urbis Gabaa 30 et tertia vice sicut semel et
bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt. 31 Sed et filii
Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt
caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga
vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque
prosternere in campo triginta circiter viros. 32 Putaverunt enim
solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent
eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
33 Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt
aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco
suo, de regione in occidente Gabaa. 34 Venerunt ergo adversus Gabaa
decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum
contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis
instaret interitus. 35 Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum
Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et
centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. 36 Filii autem
Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod
cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant
in insidiis, quas iuxta urbem posuerant. 37 Qui cum repente de
latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter
percusserunt totam civitatem in ore gladii. 38 Signum autem dederant
filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et,
ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent. 39 Verterant
ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin
putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de
exercitu eorum caedere triginta fere viros. 40 Cum autem columna fumi
de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens
cerneret de civitate flammas in sublime ferri, 41 cumque vir Israel
versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se
apprehensum a malo. 42 Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque
eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant,
occurrerunt eis, 43 atque ita factum est ut ex utraque parte ab
hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad
orientalem plagam urbis Gabaa. 44 Fuerunt autem, qui interfecti sunt
de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores.
45 Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram,
cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis
quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam,
interfecerunt etiam alios duo milia. 46 Et sic factum est ut omnes,
qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia
pugnatores ad bella promptissimi. 47 Remanserunt itaque, qui evadere
potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra
Remmon mensibus quattuor. 48 Regressi autem filii Israel ex
civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri
poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax
flamma consumpsit.
21 1 Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: Nullus
nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem . 2 Venitque
populus in Bethel, et in conspectu Dei sedentes usque ad vesperam
levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes: 3 Quare,
Domine, Deus Israel, factum est hoc in populo tuo, ut hodie una tribus
auferretur de Israel? . 4 Altera autem die diluculo consurgentes
exstruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas
5 et dixerunt: Quis non ascendit in congregationem ad Dominum de
universis tribubus Israel? . Grandi enim se iuramento constrinxerant
interfici eos, qui non ascendissent ad Dominum in Maspha. 6 Ductique
paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere:
Ablata est hodie una tribus de Israel. 7 Quid faciemus, ut, qui
remanserunt, uxores accipiant? Omnes enim in commune iuravimus per Dominum
non daturos nos his filias nostras . 8 Idcirco dixerunt: Quis est
de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? . Et
ecce nemo de Iabes Galaad in castra venerat ad congregationem, 9 et,
cum populus recenseretur, nullus ex eis repertus est. 10 Misit itaque
coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: Ite et
percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos
eorum. 11 Et hoc erit, quod observare debetis: Omne generis masculini
et mulieres, quae cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate
. 12 Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae
nescierunt viri torum, et adduxerunt eas in castra in Silo in terra
Chanaan. 13 Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in
petra Remmon, et dederunt eis pacem. 14 Veneruntque filii Beniamin in
illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias
autem non reppererunt, quas simili modo traderent. 15 Populusque valde
doluit de Beniamin, quia fecerat Dominus confractionem in tribubus Israel.
16 Dixeruntque seniores coetus: Quid faciemus reliquis, qui non
acceperunt uxores? Omnes in Beniamin feminae conciderunt . 17 Et
dixerunt: Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus
deleatur ex Israel. 18 Filias autem nostras eis dare non possumus,
constricti hoc iuramento: Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem
Beniamin! . 19 Ceperuntque consilium atque dixerunt: Ecce
sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad
septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel
tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona . 20 Praeceperuntque
filiis Beniamin atque dixerunt: Ite et latitate in vineis; 21 cumque
videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente
de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram
Beniamin . 22 Cumque venerint patres earum ac fratres et apud nos
queri coeperint, dicemus eis: Miseremini nostri et eorum; non enim
acceperunt unusquisque uxorem in bello, et vos, si dedissetis eis,
deliquissetis . 23 Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat
imperatum, et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, quae ducebant
choros, uxores singulas; abieruntque in possessionem suam aedificantes
urbes et habitantes in eis. 24 Filii quoque Israel reversi sunt inde
illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem
suam. 25 In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod
sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
|